TORUNUM

TORUNUM
TORUNUM
vulgo THORN, urbs Hanzeatica Prussiae regiae ad Vistulam; cum ponte. In tractu Culmigeria, in ipso limite Cuiaviae provinc. 4. milliar. Germanic. a Culma in Meridiem, uti 12. a Mariaeburgo, et 15. a Gedano, Lanciciam versus 13. Situ et arce permunita, in Veterem Novamque distribuitur, Probe culta. Sub Polonis ab A. C. 1454. quô ab Ordine Teutonico defecit. Patria fuit Nicolai Copernici Astrologi; obiit A. C. 1501. Longâ obsidione suâ celebris. Vide quoque Thorunum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • THORUNIUM — urbs Borussiae ad Vistulae ripam, condita a Crucigeris A. C. 1234. cuius muros spectans Uladislaus Iagello Polonir. Rex, a muliercula sordibus perfusus ei tamen pepercit A. C. 1405. Hîc Synodô generali habitâ Proceres Poloni, A. C. 1595.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”